HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXIV: De morte Herodis

#Act. XII

Crastina autem die post eductionem Petri de carcere, erat non parva perturbatio inter milites, et custodes quidnam esset factum de Petro. Unde apparet, quia clausum reliquerat carcerem, alioquin non esse ambiguum, eum evasisse. Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, diligenter inquirens de custodibus utrum nossent quidnam factum esset de eo, jussit eos adduci ad se, ut vindicaret in eos; non tamen vindicavit, Domino procurante, ut solutio Petri nulli noceret. Imminente enim negotio, Herodes descendit a Judaea in Caesaream Palestinae propinquam Tyro, et Sidoni, ut noceret Tyriis, et Sidoniis, quibus iratus erat. Quod audientes Tyrii et Sidonii, venerunt ad Blastum, qui erat cubicularius Herodis, et custos thesaurorum ejus, quia erat amicus eorum et patronus, et eo interprete reconciliati sunt Herodi. Non enim poterant sustinere inimicitias regis tam vicini. Sequenti autem die Herodes vestitus veste regali, sedebat pro tribunali apud eos, et concionabatur ad eos, blandiens eis. Populus autem acclamabat dei voces, et non hominis, id est exhibebant ei laudes Deo debitas, et non homini. Et dum adulatoriis favoribus demulceretur, et oblatos sibi divinos honores non respueret, respiciens supra se, vidit imminentem et insistentem capiti suo in funiculo angelum, id est bubonem, mortis ejus proximae nuntium, et tunc, ut tradit Josephus, inclinavit se ad eos, qui sibi applaudebant, et dixit eis: En ego deus vester morior. Sciebat enim juxta quod dixerat ei augur, cum traheretur ad carcerem, se infra quinque dies post visionem bubonis moriturum. Et confestim, ut habetur in historia, percussit eum angelus Domini, id est facta est super eum vindicta Dei; quia per quinque dies ventris dolore cruciatus est, et corrodebant vermes viscera ejus, et ita paulatim consumptus a vermibus exspiravit.